Home Opuscula

Opuscula

Here I post some of my writtings in Latin and Classical Greek. Deep in our souls we hide an enormous amount of history, animic experiences forgotten in the dust of centuries and millenia.

Psychomachia modo karmico: Roma

In amphitheatro flavio, turba iam sperabat sanguine satiatum iri. Ecce trahebantur ad bestias per lusum ac iocum infames occisuri. Noxiis et captivis damnatis ad arenam hoc momentum est hora summi supplicii. Spectatoribus autem delectabilis munera et meridianum spectaculum. Paulo ante meridiem, ego, servus graecus damnatusque capitis pro scelere quod non perfeceram, ductus sum lanista ad portam libitinensem, infimam ad clatra quae captivos seiunxerunt ab arena circi. Medio in decurso spatio, vidi cadaveres gladiatorum, qui hesterno die mortui erant, iacentes in spoliario. Vidi quoque umbras perambulantes auctoratorum formidolose lamentantium perditionem et mortem suam vanam. Abhorrui et vociferatus sum: “Cur me terretis, perditi? Non dubitavistis pro res nummarias ad muneram vitam ponere! Fuistis gladiatores quaestus causa, mihi autem arbitrium non datum est neque dabitur! Sacramento milites sacratos non facti estis, sed infames gratis!” Sine intermissione excruciatus per tres dies, cicatrices numellae flagellique mihi haereditate venerunt. Subito memini dominam mihi dixisse: “Tua haereditas graeca, Demetri, erit tibi dolori”. Priusquam Hermes me duceret ad inframundum, clamavi lingua artis philosophorumque: “ὦ θάνατε λεοντοφόρε, μῶν ἐγώ, δοῦλος ἑλληνικός δεσπόινης ῥωμαϊκῆς ῶν καὶ ὑπὸ τῶν θηρῶν νεκρωθησόμενος, δικαιωθήσομαι θεοῖς; ἡ γὰρ ψάμμου καὶ αἵματος δισωδία ἤδη με πνίγει. ἄκουω δὲ τὸν λεόντων βρυχήν καὶ θεάομαι τὸν ἥλιον τὸν θεῖον ἐν τωῖ μεσουρανίωι. ἐτοῖμος τέλος εἰμί”. (Mors leontofora, numne mihi, qui servus graecus sum dominae romanae et moriturus feris, dii iustitiam dabunt? Odor teter arenae sanguinisque iam me suffocat. audio leonum rugitus et solem divinum prospicio in fastigio caeleste. praeparatus sum!).

ψυχομαχία καρμική· ῥώμα

ἐν τωῖ ἀμφιθεάτρωι φλαυικωῖ τὸ πλῆθος ἤδη περίμενεν. ἰδού, ὑπὸ παίγνιου φέρονται οἱ ἄτιμοι φονευθησόμενοι πρὸς τοὺς θήρας. καὶ τοἱς βλαβεροῖς καὶ τοῖς αἰχμαλώτοις πρὸς τὸν ἀγωνιστήριον καταδεδικασμένοις, οὗτος χρόνος ὥρας ἐστὶν τοῦ μεγίστου ἄλγους, ἀλλὰ τοῖς θεαταῖς δωροφορίας τερπνῆς καὶ θεάματος μεσημβρινῆς. πρὶν γενέσθαι ἡ μεσηβρία, ἐγὼ, δοῦλος ἡλληνικὸς καὶ κατᾱγνωσμένος ἐγκλήματός τινος ὃ μὴ ἐμεμαρτάκειν, ἡγήθην τοῦ θηριομάχου εἰς τὴν πύλην λιβιτινῆ, ἣ ἡ μικροτάτη ἦν τῶν κλεῖθρων πρὸς τοῦ ἀγωνιστηρίου όντων καὶ χωριζόντων τοὺς αἰχμαλώτους τοῦ τοῦ στάδιου ἀγωνιστηρίου. ἀνὰ τὸν διάδρομον, τὸ μὲν πτῶμα τῶν μονομάχων τηῖ προτεραίαι ἀποτεθνηισμένοις ἔβλεψα ἐν τοῖς λάφυροις κειμένους, τὰ δὲ τῶν μισθωτῶν φαντάσματα παρερχόμενα φρικτῶς θρηνοῦντα καὶ ἀπώλειαν καὶ θάνατον κενὸν αὐτόν. ἐμυσάχθην καὶ ἔκρασσα ἐν τηῖ ῥωμαïκηῖ γλῶσσηι· “Cur me terretis, perditi? Non dubitavistis pro res nummarias ad muneram vitam ponere! Fuistis gladiatores quaestus causa, mihi autem arbitrium non datum est neque dabitur! Sacramento milites sacratos non facti estis, sed infames gratis!” βασανισθεὶς συνεχῶς ἀνὰ τρεῖς ἡμέρας, αἱ τῶν ἀλύσεων καὶ τῶν μαστίγων οὐλαὶ στιγματίσθησαν μοι. αἰφνιδίως ἐμνησάμην δεσπόινης τοῦτο λεγούσης· “Tua haereditas graeca, Demetri, erit tibi dolori”. πρὸ τοῦ τὸν ἡρμῆν ἐνηνοχέναι με εἰς τὸν αἵδεν, ἐκραύγασα δὲ τωῖ τῶν ελευθερίων τεχνῶν καὶ τῶν φιλοσόφων διαλέκτωι· “ὦ θάνατε λεοντοφόρε, μῶν ἐγώ, δοῦλος ἑλληνικός δεσπόινης ῥωμαϊκῆς ῶν καὶ ὑπὸ τῶν θηρῶν νεκρωθησόμενος, δικαιωθήσομαι θεοῖς; ἡ γὰρ ψάμμου καὶ αἵματος δισωδία ἤδη με πνίγει. ἄκουω δὲ τὸν λεόντων βρυχήν καὶ θεάομαι τὸν ἥλιον τὸν θεῖον ἐν τωῖ μεσουρανίωι. ἐτοῖμος τέλος εἰμί.”

Psychomachia modo karmico: bellum japonium

Clementia, miseratio bonitasque fluant ex animarum nostrarum. Anima mea fluat ex occulta mente in linguam. Entes lucentes surgentes ante occulos meos caecos, ne turbetis me in solitudine umbrarum mearum. Miserete mei et date clementia mihi in nomine illius qui creavit et vos et me et vita est omnium vitae et creator est omnibus! Animadvertite in mente vestra crudelitatem ignorantiae meae stuporisque, audite me cum iudicio vestro et bonam veniam date..., bonam veniam date..., bonam veniam date... Cum mortuus sum, omnia silentia nigraque facta est. Ignorabam ubi erat, cum erat, quomodo erat: nullum animicum spatium, nullus animicus tempus, nulla animica affectio. Nesciebam utrum exsistebam, utrum solum eram. Mens erat memoria ultimi temporis mei prius tempore illo quo non intellegebam – vacuo, tacito, infimo. Ala aeroplani sinistra absumente incendiis, turbati metui maris inferius. Extremum temporis punctum meum flash fuit et intolerabilis gravitas introrsum me comprimens. Ossa fracta sub carne putrefacta, ossa molita pilo lapidibus, caro devorata in bucculis piscium. Moriebar ante ipsis oculis meis caecis obstupefactisque magno metu. Egomet: unica res superente mei. Egomet: non contingens essentia. Immergente in perpetuum in crebris repetitionibus extremi temporis puncti mei, mihi conscientia omniorum negatus erat rerumque circum me, nisi absoluta scientia mei. Spiritus: protogenum mentis. Mens: paranauta corporis. Corpus: retrofluvium spiritus. Subito litorem vidi, desertum hominum plenumque naturae. Aeon confectus erat, tum scivi alius tempus erat: substantiam exsistentiamque rediri. Aeternitas inest continuo in mente mea, sed intellegere inevitabilitatem essentiae vere est singulus atomus in ontofluvium spiritus. Cogitante albam arenam, dignovi me iacentem super eam, domum naufragi. Ita est, alba arena est domus naufragi, refugium illius redientis vitam insulae, illius ignoscentis sed deinde intellegentis noscentisque aliquid. Vehiculum mysteriorum iudaecorum illa est. Sustuli arenam plenis manibus et sensi aestum ejus et monstravi ei nubes mutantes et caeruleum firmamentum supra naturam invisibilem brachiaque mea porrecta et concessi quod arena segniter per digitos meos delaberetur, deiectus arenosi fluminis, arena quoque in domum suam vitamque insulae remigrante, superstes manibus meis. Avis thalassina longe mari aparente, attuli mihi salsum piscem. Deinde volavit in mare unde venerat, se mersura aequore, forte quaesitura ossa extremi relectique temporis puncti mei. Ignoro quamdiu, mens sevocata a corpore, permansi vidente piscem iacentem arena alba, sed scio quod multos soles orientes occidentesque similiter ut si quidam avatar fuerunt. Suscitavi me e somno gutta pluviae frigidae quae pestanas meas tetigerat. Piscis non erat – dubitavi an olim fuerat sine me – et in situ ejus erat scutra plena caeruleorum florum, quos voravi esuriente. Aliae guttae pluviae ceciderunt quas bibi sedente. Imber frigida crystallinaque erat et canebat strepitus foliorum verberantium, sed arbores erant super saxa cinerea, praerupta immensa amplectentes oram refertam arenae albae refugii mei. Ascendi lapides, saxa colossea, barathra. Summo monte, solis lux aestuosior, erant hortus, quorum flores degustarem, arboresque mane vespereque spectandae. Lux prima. Occasus solis. Arbores amabam. Hae arbores apice lapidum cum foliis suis fere fractalibus, pars in toto, fascinabant me. Totalitas essentia mea inclusa in singulo momento. Ibi pluvia frigidior. Dies fulgentior, nox amoenior. Stellas tamen videre poteram, invisibilem, et quasares inspirantes…, expirantes…, inspirantes…, expirantes… audire et strictim adspicere galaxias maxime longinquuas, quoniam in eas intueri possibile esset oculis dehiscentis – occludentis – inter pestanas meas adhuc madefactas illius guttae frigidae pluviae quae suscitaverat me e somno aeonico. Haec scivi. Olim ibi fui in quodam somnio videram in saeculis parvo tempore quando permansi vidente piscem salsum alba arena. In somnio ventus me “Cur piscem non edisti?” inquit. Non respondi. Ventus cogitavi secum sed cogitatio sua mihi ostenta est: “Nuditas animae responsum est omnibus interrogationibus et galaxiae pulsant in caleidoscopio mundi”. Postea ille finem habuit, tum cogitavi quamobrem flores caerulei exsteterunt, sed sibilus venti cessantis abstraxit me et dum intellexi quod edere ipsam carnem meam non poteram. Eodem temporis puncto, omnia quae sentiebam vibravit tono Vt Minore. Dum, fastigio lapidibus stante, finem maris vidi caelorumque. Tetendi brachium meum et attigi solem, qui meos digitos ustulavit, et attigi lunam, quae eos frixit. Vidi avem thalassinam egressam ex aquarum maris ferentemque piscem arenam albam litoris. Ipsum litus quod domus mea fuerat, plena naturae et nunc plena hominum entibus animis. Polichromaticae animae eorum inumerabiles erant et flebant draconem mortum tempore solis orientis. Turbatus... turbatus factus sum. Exsurrexi me ut clamabem sine iudicio et cum ignorantia ob crudelitatem bombici aerii. Prope praeruptis stante, cum viderem solem imperialem conspecto natum ut flash excaecante, e culmine lapidibus delapsus sum. Rursus extremum temporis punctum meum.

Psychomachia modo karmico: Tibet

In altioribus montibus tibetanis specus erat. In specu via sinuosa candelis luteolis erat. Foris nix; interius flammulae candelarum. Foris corpora; interius animae. Caput senis volante ante me, solum caput suum loco volante, “Estne hoc iter via sinuosa mea?”, inquii. In oculis suis magistri humilitas, quanquam in oculis meis dubietas discentis. Itaque γνῶσις facta est.

Psychomachia modo karmico: Ναϊάδες in Illyria

Nox iam pallium suum nigrum sparserat. experrectae fame impossibili contentu, bestiae palpebras aperiebant. Nocte illa, cyclus vitae iterum torqueretur. Herbae bene olebant, luna in caelo regnabat, pax iusque apud quattuor elementa rerum valebant. Subito, stellas testes habente, permissi me potestati nymphae Naiadae, amore immenso captivus. Illa permissio liberatio fuit.

ψυχομαχία καρμική· μετάβολος

ὁ μὲν ὁδοιπόρος μετάβολος ἐν νωῖ ἔχει ἐπ’ οἴκου ἀποχωρεῖν, ὁ δὲ καὶ ἀδιαφόρως οἴκαδε ἐκ τῆς ἀγορᾶς μεταβαίνει καὶ ἀγνοεῖ τὸ τῆς πρεσβείας μεταίτης ἄλγος, ἣ, μεταβιοῦσα ἐκ τῆς φιλανθρωπίας, ἀνωφελῶς μεταιτεῖ τὴν καρδίας ἀμβείας συμπάθειαν τὸν μετάβολον. ὦ Ζεῦ, ἐγὼ ὁ ὁδοιπόρος εἰμί! ἀντι τῆς φιλοπλουτίας τὴν πενίαν μεταμπισχόμενος, μεταμαθησοίμην μεταδιδόναι περισσοῦ πλοῦτου τοῖς ἀδελφοῖς μονουμένοις.

Psychomachia modo karmico: mercator

Mercator transeunter putat domum abire et, cum indifferentia, transit e foro ad domum et alienus est in aegritudine senis mulieris mendicantis, quae, superens caritatis gratia, frustra mendicat pedestrem misericordiam cordis inhumani. Eheu, ego sum transeuntis illus! Mutante magnificentiam pro paupertate, utinam discam dare partem vanae divitiae fratribus destitutis.

Psychomachia modo karmico: Bacchica Mysteria sive de vino

Cum feminae leniter morsico labra in phrenese basii nati exiguis haustibus – adeo ut oculis alienis evanescem in aeternitate momentorum quae sufficiunt ad me in profundissimo oceanorum periturum esse –, et sanguis suus meam linguam adspergit, paulatim effundens introrsum me saporem mysteriorum suorum latentium, mustum hoc amarum siccumque tenebrarum Proserpinae, saporem hunc dulcem incantatumque fulgorium Jovis... – eheu!, caelum et tartarus in basio ipsae feminae –; cum feminae sanguis fluit nocte plenilunii et bacchantes se satiant illius sanguinis sacris – illius corporis diluti in anima ut si hac potio ei rubrum Dionisii cor esset, cordis illius dilacerati in patera sorbiti Proserpina sedenta, ut ne periret in tenebris quin lucem caeli videret –, et inter feminae femena a calice hac divina haurio...– eheu!, caelum et tartarus in corpore ipsae feminae –; cum feminae sugo mammas et gemitus suus amoris nuntiat solem, desiderium orgiae nocturnae jam me tenente...: do mentem meam donec vivere non possim, unguibus suis evellentibus meam carnem, lacerantibus me, egomet vorante me interius, memet diluente... – eheu!, caelum et tartarus in amore ipsae feminae –. Ecce vinum quod tangit mea labra: basium feminae. Ecce vinum quod me allicit: corpus feminae. Ecce vinum quod me mutat: amor feminae. Id mihi vinum est: omnino femina.

Metagrammata: Van Gogh et luna

In somnis, lunam pingente, forsan cogitaverit van gogh: ἐπεὶ δὲ γενήσεται ἡ ἡμέρα, ἀνεγέρσομαι ὀνειροπολήσων. ὁρήσοιμι οὖν τὰ τῆϛ σελήνης ὄμματα ἔτι φιλούσης με. (Prima luce, a somno excitabor somniturus. Lunae tum videam oculos denuo me amantes).

Metagrammata: kabbala

Ἡ ἀΐδιη ψυχῆϛ ὁδόϛ ὁ ἐπάνοδος τὴν κρήνην πάντων ἐστίν.

Metagrammata: De Angelici Angelica

σωφρόνως ενδέδυσαι χιτῶνα, ἀλλὰ ἀσελγῶς ἀπαθής οὖσης. ἡ μὲν λευκότης χιτῶνος σου εὐρείας σε κοσμεῖ, ἡ δὲ καθαρότης λαμπὰ ἓω ἀσπάζεται σε. ὦ γύναι καλή, εἶ ὑπέρτερα κάλλει πασῶν γυναίκων.

Metagrammata: De logica dialectica amoris in sphaera caeleste

Es luna mea, sum sol tuus. Cum amor absolutus in nos imperium summum habet, et amore et natura, mox ἔκλειψις erimus. Ecce dulce mysterium coniunctionis astralis...

Metagrammata: ἀγάπη

τὸ μὲν ἀργύριον δαπανᾶται, ὁ δὲ ἀγάπη δίδοται.

Metagrammata: Autumn

δένδρον τι πολύφολλον εἰμί ἐν τωῖ σῆς φαντασίας λειμῶνι καὶ συφώμενον ὑπὸ τηῖ ψυχρὰς ὀπωρινὰς αὔρας. ὁ τάπης ἐπίχρυσος μορφωθεὶς ὑπὸ τηῖ φυλλοβολίας, ἣ ἐμὸς θρῆνος ἐπαθὴς ἦν, φυλάσσει σὸν ὕπνον. ἆρα σὺ ὁραῖς με κατ’ ὄναρ;

Metagrammata: εὐτύχει, καρδία

ἔρωτι πάλλουσα, ἐμὴ καρδὶα καὶ ἐρυθρὰ γίγνεται. εὐτύχει, ὦ καρδία, σοὶ γὰρ χθές ἠ σκοτὶα ὁ δεσπὸτης ἧν, ἀλλὰ τήμερον τὰ ἑαυτῆϛ χεῖλη ῥοδόεντα καταφιλοῦσιν σε!

Liberi

Inibi, in agello, imber torrentis modo effundebatur. Pueri, relecti ab omnis intemperiebus, dies consumabant per ludum et iocum. Ita se delectabant pueri ut non eos continere existimaverim. Parvi vere liberi sunt. Ad paucos annos, ubi erunt? Tantum de pueribus meis bene spero. Filii, estote homines iusti bonique. Si ita eritis, vitam meam tanti fuisse putavero.

Pax animi, ubi est?

εὑρίσκω τὴν εἰρήνην πνευματικὴν ἐν τηῖ φιλίαι ἀπληῖ καὶ ἐν τηῖ ἀβλαὶ ἀγάπηι. εὑρίσκω ταύτην ἐν τοῖς ἄνευ βλάβων λόγοις καὶ ἐν τηῖ τῶν πάθων ἀναγωγικῶν φιλοστοργίαι. εὑρίσκω ταύτην ἐν τηῖ μητρὶ θηρέσσαι καλκύτας.

Invenio animi tranquilitatem in amicitia vera et in caritate subtile. Eam invenio in verba sine contumelia et in lepore ingenii bonitate. Eam invenio in Matre Theresa Calcutae.

Cantiuncula de futuro esse
(Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Si nescio quem sim,
tum nescio quem ero.
fortasse sciam tarde
quem egomet fuero...

Lallum ad filiolos meos
(Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Estis stellae peregrinantes in infinitum
Per immensitatem spatii mei sideralis,
Luces ducentes spiritum meum aflictum
Per semitas amoris universalis.
Indulgenter, oculos siccem vestros
In nidulo blando amplexus mei paterni.
Mirari gratus risos lenes vestros
Est sicut abesse a paradiso aeterni.
Remeate, filii, ad incunabula, pace ducamini.
Ut si angeli sitis caelestes, hoc lallo canamini.

Sombra e Jung
(Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Arranco do peito a vergonha
Que a Sombra em silêncio atormenta.
Medusa de face medonha,
A faca que tiro sangrenta
Sai fria, sai rubra, sai lenta
E em gotas destila a peçonha,

Veneno que corre nas veias
Da Sombra que ri lodacenta,
Matriz das serpentes mais feias,
Repleta de pus, purulenta,
Difusa Psiquê pestilenta
Que enreda os incautos nas teias.

Aos olhos se mostra vermelha
A faca de sangue sedenta,
A nódoa na lâmina espelha
A crueza da raiva ciumenta
Que a Sombra da mente acalenta,
Qual lobo matando uma ovelha.

Ao poeta dos escarros
(Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Se à boca que maldiz suceda um beijo
- que a chaga que te dói não mais bradeje -,
ao poeta ensandecido e malfazejo:
por causa dessa dama que te arqueje,
co’s lábios a tremer num murmurejo,
sucumbe à desdenhosa que te beije,
que eu nunca mais na vida te apedrejo.

κρούων τὴν ἁρμονικήν

κρούων τὴν ἁρμονικήν, ἡ ψυχὴ τοῦ νεανὶου μεταμορφοῦται εἰς τὸ πνεῦμα ποιητικόν. τό πρόθυρον πνεύματι πληρόυμενον μεταμορφοῦται εἰς τὸ ἀπολλώνιον. ἡ μουσική ἐστιν ἡ ψυχὴ αὐτοῦ.

Harmonicam inflans

Harmonicam inflans, anima adulescentis in spiritum poeticum se convertit. Maenianum, plenum spiritus, in apollinarem se convertit. Musica est anima eius.

Magnus Opifex Mundi

Amor se aperit et in terra et in aqua et in aere et in igne, se aperit in motu stellarum, in innumerabilitate mundorum et in dynamica atomorum, se aperit in sole oriente et in duodecim signis quae nos docuerunt tempus et spatium, se aperit in ortu et in morte, in hac transformatione infinita quae ducet nos in originem omniorum. Animo percipio hunc amorem se aperire et in superis et in inferis, se aperire et in suspirio galaxiae et in manibus munificis siccantibus lacrimas matris quae filium videt in sepulcrum descendere. amor est fons divina lucis, amor est illa lux quae imprimit in animae membranis mysteria mundi et entis. Inter α et ω rerum naturae est alphabetum quod mens explicare debet. Inter א et ת spiritus sunt arcanum logi et vox silens Opificis Mundi.

Magnus Opifex Mundi, II

Alias contemplante ordinem pulchritudinemque cosmi qui suo sub teto me complectitur alias mihi aperiente tegenda atque mysteria quae iacent in spiritu meo, puto me esse scintilla lucis infinitae perpetuo emanantis a Magno Mundi Opifice.

Ad Mariam

Si spirare mihi opus sit, tum, ut spirem, spiritus tuus mihi opus est. Si videre mihi opus sit, tum, ut videam, lumen hoc tuum mihi opus est. Si audire mihi opus sit, tum, ut audiam, dulcis vox tua mihi opus est. Si eloqui mihi opus sit, tum, ut loquar, audientia tua mihi opus est. Si perire mihi opus sit, tum, ut peream, fortitudo tua mihi opus est.

Jungean thoughts

Sub imo specu, se tuente contra hiemem saevissimam neanderthalensis mentis nostrae obcaecatae, feras excitante et ignem suum faciente, umbra troglodytarum ibi est, adhuc ab visceribus fulmina et tonitrua metuendiorum nocturnarum procellarum timens.

On theurgy and the letter gamma

Status mentis humanae videtur a praedominante specie cogitationibus de exsistentia dari. Cogitante de exsistentia sua, homo non tantum animum advertere ad existentiam ipsam potest, sed etiam ad res transcendentes, trans simplicem exsistentiam, id est, ad causam primam, originem sui et futurum spirituale. Igitur, status mentis sunt duo, tum immanens tum transcendens. Hanc partitionem iam inventam erit in oracula chaldaica. Philosophiae chaldaicae species hominum sunt duae, οἱ θεουργοί et ἡ ἀγέλη, id est, theurgi et armenta. Cum theurgi erant homines qui purgati erant initiatione, tum armenta erant homines qui immersi in passionibus quotidianis erant, obnoxii fortunae. Ut fragmentum CLIII (Des Places), “…οὐ γὰρ ὑφ’ εἱμαρτὴν ἀγέλην πίπτουσι θεουργοί”, id est, theurgi non cadent sub armento notato fortuna, vel praedestinato. Praeterea, “φευκτέον τὸ πλῆθος τῶν ἀνθρώπων τῶν ἀγεληδὸν ἰόντων, ὥς φησι τὸ λόγιον” (fragmentum CLIV, Des Places), id est, fugiendum est e multitudine hominum qui modo armenti eunt, secundum oraculum. Georgius Mead, praeclarus socius societatis theosophicae, explanante Oracula Chaldaica citanteque scriptos hermeticos, dixit armenta processiones fortunae esse. In adversum, homines qui se confecerunt purgatione initiatica in Mysteria Maiora sese expediverunt e circulo fortunae et in angeles fiebant. Ecce autem res delectabilis est! Homo iens in armento ἀγελικός est. Si perfectus est, ἀγγελικός est. Tantum unica litterula gamma! Nonne hac gamma non solum occultissima litterarum graecarum sed etiam difficilima rerum vitae? Multi auctorium hodiernorum ad verbum interpretant veteros auctores theurgicos et neoplatonicos jamblichum et proclum. credunt auctores illi hodierni jamblichum descripsisse theurgiam tamquam si theurgia nonsymbolica esset. In adversum, mirabilis est facultas interpretativa symbolicaque Procli de opera platonica, tamquam proclus non theurgicus fuerit. Procli Comentarius in Platonis Parmenidem est optimum exemplum de viribus symbolicis auctorium veterorum. Theurgia erat via cohaerendi diversis manifestationibus divinis per naturam. Mihi littera gamma illa unica quae supra dixi est concursio mirabilis. apud antiquos, littera gamma figurat naturam. Ut angelos fieremus, necese erat naturam putavissemus symbolicam.

Mechanica quantica exsistentialis

Olim miscui moleculas meas ut transfigerem res solidas, non autem perfeci ut moleculae meae deinde optime se colligentur. Nunc puto me tantummodo quamdam quanticam probabilitatem mei ipsius esse...

Ubi est veritas?

Nisi me fallo, haec verba vere vera sunt. veritates sunt tres: mea et tua et vera. nostras credimus scire, huic autem scimus credere. mihi ita videtur..., nisi fallor.

On strike

Operarii operis cessatores, qui jam unum et viginti diem mane cessabant, ab opere hodie cessant vel, ut verius dicam, metacessant, ergo, sicut mihi videtur, operistitium ad finem venit. ut dixit unus omnium operis cessatorum otiosissimus, qui operariis operis cessatoribus praeest, operarii operis cessatores commodiores cautiones circa statum operistitii exigent a syndicatu operis cessatorum. Autocarri cum melioribus stereoelectrophonicis instrumentis, vocis amplificatoribus et novae copiae militum turmae sunt aliquae de exigentiis. “Protinus laborare non desistemus donec syndicatus exigentias nostras accipiat”, dixit dux collegii appelati “Operarii pro Operistitio”. Post hanc relationem diurniariam, vocabula cessator, operistitium et operarius per totum annum ne audiam!

Zombie

amore ardentibus, tertia vigilia nocte in coemeterio, et iam in tabem ientibus, quidam zombius mortuus-vivus interrogat alteram zombiam mortuam-vivam, cuius nasus titillatur a zombio illo mortuo-vivo: "cuius est hic nasus tuus parvus pulchr...usque, mi amor, mea zombia mortua-viva?" illa respondet: "cum vehementer nasum meum titillaveris, mi zombie, nunc meus nasus est tuus!"

Vir politicus

Latro oppugnans victimae exclamat: – Da mihi nummos tuos!!! –. Victima respondet: – Vae, nebulo, ignorasne quem sim? vir politicus sum! – Tum latro, aegre passus, iterum verberat: – Quae cum ita sint, da mihi nummos meos!!!

Inflation targeting

Tres oeconomistae cervum venabuntur in silva. cum praedam invenissent, alius, displodente, dextrorsus unum metrum spatio ab cervo sclopetationem collineavit, alius, quoque displodente, sinistrorsus unum metrum spatio ab cervo sclopetationem collineavit, tum tertius, laetitia exsultante et medium numerum calculante, “destinatum petivimus!” clamavit.

Miss Universe

Ufologistae adduxerunt certaminem "miss universe" in iudicium praeiudicati causa de generis. Magister Jedi Yoda, praesidens alienigenus gregis ufologistarum, dixit illam certaminem non contemplari varietatem generum sideralium nec in galaxia nec in universo. Secundum ufologistas, candidatae alienigenae ex alterius stellarum errantium prohibitae sunt ab certando, licet, ut candidatae orbis terrarum, volunt quoque eripere balaenas ab exstinctione.

Poema pátrio deste meu Brasil em honra ao sétimo setembril
(Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Tu és a pátria que de ardor pariu,
no berço asto de lanor esquim
- qual dândi ístono que em flor de anil,
repousante do labor estril,
abre as pétalas de galandrim -,

palissante vera cruz pastil
de guardiãs arpantes de cetim,
morçantis em tais lascivas mil,
culudantes por tupiniquim,
cativácia trípida em latim,
abarcar os láuripos do vil.

Pilantráquia altissonante riu
d'alto báratro das leis assim,
esmargícia tântara do ardil,
danidântea merdimercantil,
lulimáquias de carmilisim.

Adorada data setembril,
se te dera o cetro de marfim,
gaudilóprida de monantil,
asparpânea fístula d'antim,
sacripanta orçúncula fastim:
torpissácia pátria do Brasil!

Help!

Simul romani in Britanniam venerunt, interiectio latina “auxilium!” facta est sententiam: – Veniam da, domine, penitus lamentor tibi molestus esse. Eritne tibi possibile me eripere ex his rebus desperatibus periculosisque, quibus me fortuito implicavi, si hoc tibi non onerosum sit?

Reggae

Ubi fumus, ibi ignis. Sed aliquando spectaculum musicae reggae.

Sonetum amoris totalis
(Soneto do amor total – Vinícius de Moraes, translated into Latin by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Amo te tantum, mi amor, ne cantet
Humanum cor tanta cum veritate,
Amo te amici modo et modo amantis
Pro semper diversa realitate.

Amo te ut similis, quieto amore praestante,
Te amo etiam, desiderio manente.
Amo te tandem, magna cum libertate,
Intra aeternitatem et omni tempore.

Amo te modo ferae, simpliciter,
Amore sine mysterio, nocenter,
Cum desiderio solido, constanter.

Cum te ita amem, valde, frequenter,
In tuo corpore subito aliquando
Peribo ex amando intemperanter.

Luïza
(Luíza – Tom Jobim & Vinícius de Moraes, translated into Latin by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Via.
Strictus gladius.
Fluitat in caelo immensa et flava luna,
tam rotunda luna.
Eccillam fluitantem,
navigantem per caeruleum caelum
atque in silentio lento
chitaroedus est, stellarum plenus.
Nunc audi canticum quod ego feci

oblitum te, Luïza!
Sum tantum poeta amatorius,
amore incensus,
tiro sum amoris tui.
Expergefi, amor!,
quia scio cordem vitam colere sub hac nive...
Hic veni, Luïza,
da mi tuam manum!
Studium tuum est semper studium meum.
Veni, exorciza me,
da mi orem tuum,
nam rosa demens
venit me osculatum,
radiusque solis
est in tuis capillis
ut aurum quod, partiente lucem, sese
erumperet in septem colores,
tum ostendens septem milia amores
quos serveram ut tibi darem, Luïza
Luïza
Luïza…

Meus erga te amor
(Meu bem querer – Djavan, translated into Latin by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Meus erga te amor
secretus sacrusque,
in meo corde sacratus est.

Meus erga te amor
aliquid peccati,
motu blandientis, habet.

Mi amor,
incantamentum meum,
tam dolens sum!

Mi amor,
mihi, iurato amore tui morituro,
dolere, quid est?

, ἢν δὲ σε ἁρπάζω
(Ai, se eu te pego– Michel Teló, translated into Classical Greek by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

οἴμοι, οἴμοι
οὕτω γὰρ με κτείνεις
ἢν δὲ σε ἁρπάζω, ἆ, ἢν δὲ σε ἁρπάζω.

ἡδεῖα, ἡδεῖα
οὕτω δὲ με κτείνεις
ἢν δὲ σε ἁρπάζω, ἆ, ἢν δὲ σε ἁρπάζω.

ἐν νυκτὶ ἐν τηῖ ὄρχησει
οἱ φίλοι ὠρχήσαντο
τὴν κάλιστην πάρθενον εἶδον
ἐκινδύνευσα καὶ διαλεξάμεθα.

Pittacia saponis Eucalol
(Estampas Eucalol – Xangai & Hélio Contreras, translated into Latin by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

In equo meo sedente,
Prometheum liberabam,
Minotaurum pugnabam,
Thesei amicus eram.

Mundo toto peregrinabar
Pittaciis saponis Eucalol,
persea americana inumbratus,
Icarus Sole non laedebatur.

Olympum ascendebam,
- mei horti crepidinem -;
usque Neptunum mergebam,
abyssaliorem abyssalium.

Sanctus Georgius ad Lunam
Draconem ibat occisum;
Sanctus Georgius paene occidebat,
ei autem ferebam auxilium.

Dein redibam iuxta nubilem
ut eam uxorem ducerem.
Eadem mea magistra erat,
quam subtraxeram a rege Lear.

Nocturnus
(Noturno – Fagner, translated into Latin by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Chalybs oculorum meorum
amaraque verborum meorum
placaverunt silentium meum,
legaverunt autem stigmata.
Sum hodie desertus
cum nescirem flores, tempo transiente,
perdere vires
ventumque magnum
vehementior venire.
Hodie solum credo
in pulsum venarum mearum.
Lux illa quae erat
in singulis initiis itinerum
olim relinquit me.
Ei, eheu, cor alatum,
exfoliabo oculos meos
in hoc nigro velamento!
Non iam credo in
ignem amoris simplicem.
Ludibria tanta sunt perdita in memoria.
Hanc viam
nulli sunt qui mecum
sequi possint,
solum egomet
egomet
egomet...

Noctes Amatae
(Noites amadas – Auta de Souza, 1876-1901, translated into Latin by Rodrigo Andrés de Souza Peñaloza)

Serenatae noctes luna plena,
in pectoribus vestris, noctes plorantes,
mea anima cantat sicut sirena
in roseo mare perpetue cantat.

Noctes carae quas Deus argentat
cum fulgore somniorum nebulae,
eheu, serenae plenilunii noctes,
tantum vos amo, noctes formosae!

Estis flumen luminis sacrae
per quam, somniantes, libramine transeunt
spes meae maeroris nudatae.

Serenatae noctes luna plena
quae orbem implent pace serena,
tantum vos amo, noctes lunae!




Última atualização (Seg, 02 de Julho de 2012 14:40)